Historia Brittonum, Edited by Theodore Mommsen
Contributed by Keith J. Matthews
Archeology, University of Liverpool
Chester Archaeology, Chester City Council
HISTORIA BRITTONUM
Edited by Theodore Mommsen
I. DE SEX AETATIBUS MUNDI
1 A principio mundi usque ad diluvium anni îîccxlii.
a diluvio usque ad Abraham anni dccccxlii.
ab Abraham usque ad Moysen anni dcxl.
a Moyse usque ad David anni d.
2 a David usque Nabuchodonosor anni sunt dlxviiii.
ab Adam usque transmigrationem Babyloniae anni sunt îîîîdccclxxviiii.
3 a transmigratione Babyloniae usque ad Christum dlxvi.
ab Adam vero usque ad passionem Christi anni sunt vccxxviii.
4 a passione autem Christi peracti sunt anni dcclxxxxvi
ab incarnatione autem eius anni sunt dcccxxxi.
5 Prima igitur aetas mundi ab Adam usque ad Noe.
secunda a Noe usque ad Abraham.
tertia ab Abraham usque ad David.
6 quarta a David usque ad Danihelem.
quinta a Daniele usque ad Iohannem Baptistam.
sexta a Iohanne usque ad iudicium, in quo dominus noster Iesus Christus veniet iudicare
vivos ac mortuos et seculum per ignem.
II. HISTORIA BRITTONUM
7 Brittannia insula a quodam Bruto consule Romano dicta. haec consurgit ab Africo
boreali ad occidentem versus: dccc in longitudine milium, cc in latitudine spatium habet.
in ea sunt viginti octo civitates et innumerabilia promontoria cum innumeris castellis ex
lapidibus et latere fabricatis et in ea habitant quattuor gentes Scotti Picti Saxones
atque Brittones.
8 Tres magnas insulas habet, quarum una vergit contra Armoriacas et vocatur insula
Gueith: secunda sita est in umbilico maris inter Hiberniam et Brittanniam et vocatur nomen
eius Eubonia, id est Manau: alia sita est in extremo limite orbis Brittanniae ultra Pictos
et vocatur Orc. sic in proverbio antiquo dicitur, quando de iudicibus vel regibus sermo
fit: 'iudicavit Brittanniam cum tribus insulis'.
9 Sunt in ea multa flumina, quae confluunt ad omnes partes, id est ad orientem, ad
occidentem, ad meridiem, ad septentrionem, sed tamen duo flumina praeclariora ceteris
fluminibus Tamesis ac Sabrinae quasi duo brachia Britanniae, per quae olim rates
vehebantur ad portandas divitias pro causa negotiationis. Brittones olim implentes eam a
mari usque ad mare iudicaverunt.
10 Si quis scire voluerit, quo tempore post diluvium habitata est haec insula, hoc
experimentum bifarie inveni.
In annalibus autem Romanorum sic scriptum est. Aeneas post Troianum bellum cum Ascanio
filio suo venit ad Italiam et superato Turno accepit Laviniam filiam Latini filii Fauni,
filii Pici, filii Saturni in coniugium et post mortem Latini regnum obtinuit Romanorum vel
Latinorum. Aeneas autem Albam condidit et postea uxorem duxit et peperit ei filium nomine
Silvium. Silvius autem duxit uxorem et gravida fuit et nuntiatum est Aeneae, quod nurus
sua gravida esset et misit ad Ascanium filium suum, ut mitteret magum suum ad
considerandam uxorem, ut exploraret quid haberet in utero, si masculum vel feminam. et
magus consideravit uxorem et reversus est. propter hanc vaticinationem magus occisus est
ab Ascanio, quia dixit Ascanio, quod masculum haberet in utero mulier et filius mortis
erit, quia occidet patrem suum et matrem suam et erit exosus omnibus hominibus. sic
evenit: in nativitate illius mulier mortua est et nutritus est filius et vocatum est nomen
eius Bruto.
Post multum intervallum iuxta vaticinationem magi, dum ipse ludebat cum aliis, ictu
sagittae occidit patrem suum non de industria, sed casu. et expulsus est ab Italia et
arminilis fuit et venit ad insulas maris Tyrreni et expulsus est a Graecis causa
occisionis Turni, quam Aeneas occiderat, et pervenit ad Gallos usque et ibi condidit
civitatem Turonorum, quae vocatur Turnis. et postea ad istam pervenit insulam, quae a
nomine suo accepit nomen, id est Brittanniam et implevit eam cum suo genere et habitavit
ibi. ab illo autem die habitata est Brittannia usque in hodiernum diem.
11 Aeneas autem regnavit tribus annis apud Latinos. Ascanius regnavit annis xxxvii.
post quem Silvius Aeneae filius regnavit annis xii, Postumus annis triginta novem, a quo
Albanorum reges Silvii appellati sunt, cuius frater erat Britto. quando regnabat Britto in
Brittannia, Heli sacerdos iudicabat in Israhel et tunc arca testamenti ab alienigenis
possidebatur. Postumus frater eius apud Latinos regnabat.
12 Post intervallum multorum annorum non minus dccc Picti venerunt et occupaverunt
insulas, quae vocantur Orcades, et postea ex insulis vastaverunt regiones multas et
occupaverunt eas in sinistrali plaga Brittanniae, et maneant ibi tertiam partem
Brittanniae tenentes usque in hodiernum diem.
13 Novissime autem Scotti venerunt a partibus Hispaniae ad Hiberniam. primus autem
venit Partholomus cum mille hominibus de viris et mulieribus et creverunt usque ad
quattuor milia hominum et venit mortalitas super eos et in una septimana omnes perierunt
et non remansit ex illis etiam unus. secundus venit ad Hiberniam Nimeth filius quidam
Agnominis, qui fertur navigasse super mare annum et dimidium et postea tenuit portum in
Hibernia fractis navibus eius et mansit ibidem per multos annos et iterum navigavit cum
suis et ad Hispaniam reversus est. et postea venerunt tres filii militis Hispaniae cum
triginta ciulis apud illos et cum triginta coniugibus in unaquaque ciula et manserunt ibi
per spatium unius anni. et postea conspiciunt turrim vitream in medio mari et homines
conspiciebant super turrim et quaerebant loqui ad illos et numquam respondebant et ipsi
uno anno ad oppugnationem turris properaverunt cum omnibus ciulis suis et cum omnibus
mulieribus excepta una ciula, quae confracta est naufragio, in qua erant viri triginta
totidemque mulieres. et aliae naves navigaverunt ad expugnandam turrim, et dum omnes
descenderant in litore, quod erat circa turrim, operuit illos mare et demersi sunt et non
evasit unus ex illis. et de familia illius ciulae, quae relicta est propter fractionem,
tota Hibernia impleta est usque in hodiernum diem. et postea venerunt paulatim a partibus
Hispaniae et tenuerunt regiones plurimas.
14 Novissime venit Damhoctor et ibi habitavit cum omni genere suo usque hodie in
Brittannia. Istoreth Istorini filius tenuit Dalrieta cum suis; Builc autem cum suis tenuit
Euboniam insulam et alias circiter; filii autem Liethan obtinuerunt in regione Demetorum
et in aliis regionibus, id est Guir Cetgueli, donec expulsi sunt a Cuneda et a filiis eius
ab omnibus Brittannicis regionibus.
15 Si quis autem scire voluerit, quando vel quo tempore fuit inhabitabilis et deserta
Hibernia, sic mihi peritissimi Scottorum nuntiaverunt. quando venerunt per mare rubrum
filii Israhel, Aegyptii venerunt et secuti sunt et demersi, ut in lege legitur. erat vir
nobilis de Scythia cum magna familia apud Aegyptios et expulsus est a regno suo et ibi
erat, quando Aegyptii mersi sunt, et non perrexit ad persequendum populum dei. illi autem,
qui superfuerant, inierunt consilium, ut expellerent illum, ne regnum illorum obsideret et
occuparet, quia fortes illorum demersi erant in rubrum mare, et expulsus est. at ille per
quadraginta et duos annos ambulavit per Africam, et venerunt ad aras Filistinorum per
lacum Salinarum et venerunt inter Rusicadam et montes Azariae et venerunt per flumen
Malvam et transierunt per Maritaniam ad columnas Herculis et navigaverunt Tyrrenum mare et
pervenerunt ad Hispaniam usque et ibi habitaverunt per multos annos et creverunt et
multiplicati sunt nimis et gens illorum multiplicata est nimis. et postea venerunt ad
Hiberniam post mille et duos annos, postquam mersi sunt Aegyptii in rubrum mare, et ad
regiones Darieta, in tempore, quo regnabat Brutus apud Romanos, a quo consules esse
coeperunt, deinde tribuni plebis ac dictatores. et consules rursum rem publicam
obtinuerunt per annos ccccxlvii, quae prius regia dignitate damnata fuerat.
Brittones venerunt in tertia aetate mundi ad Brittanniam; Scotti autem in quarta
obtinuerunt Hiberniam. Scotti autem, qui sunt in occidente, et Picti de aquilone pugnabant
unanimiter et uno impetu contra Brittones indesinenter, quia sine armis utebantur
Brittones. et post multum intervallum temporis Romani monarchiam totius mundi obtinuerunt.
16 A primo anno, quo Saxones venerunt in Brittanniam usque ad annum quartum Mermini
regis supputantur anni cccxxviiii. a nativitate domini usque ad adventum Patricii ad
Scottos ccccv anni sunt. a morte Patricii usque ad obitum sanctae Brigidae sexaginta anni.
a nativitate Columbae usque mortem Brigidae quattuor anni sunt. initium compoti: viginti
tres cycli decemnovennales ab incarnatione domini usque ad adventum Patricii in Hiberniam
et ipsi annos efficiunt numero ccccxxxviii, et ab adventu Patricii usque ad cyclum
decemnovennalem, in quo sumus, viginti duo cycli sunt, id est, ccccxxi sunt, duo anni in
ogdoade usque in hunc annum, in quo sumus.
17 Aliud experimentum inveni de isto Bruto ex veteribus libris veterum nostrorum. tres
filii Noe diviserunt orbem in tres partes post diluvium. Sem in Asia, Cham in Africa,
Iafeth in Europa dilataverunt terminos suos. primus homo venit ad Europam de genere Iafeth
Alanus cum tribus filiis suis, quorum nomina sunt Hessitio, Armenon, Negue. Hessitio autem
habuit filios quattuor: hi sunt Francus, Romanus, Britto, Albanus. Armenon autem habuit
quinque filios: Gothus, Valagothus, Gebidus, Burgundus, Longobardus. Negue autem habuit
tres filios: Vandalus, Saxo, Boguarus. ab Hisitione autem ortae sunt quattuor gentes
Franci, Latini, Albani et Britti. ab Armenone autem quinque: Gothi, Valagothi, Gebidi,
Burgundi, Longobardi. a Neguio vero quattuor Boguarii, Vandali, Saxones et Turingi. istae
autem gentes subdivisae sunt per totam Europam. Alanus autem, ut aiunt, filius fuit
Fetebir, filii Ougomun, filii Thoi, filii Boib, filii Simeon, filii Mair, filii Ethach,
filii Aurthach, filii Echthet, filii Oth, filii Abir, filii Ra, filii Ezra, filii Izrau,
filii Baath, filii Iobaath, filii Iovan, filii Iafeth, filii Noe, filii Lamech, filii
Matusalae, filii Enoch, filii Iareth, filii Malalehel, filii Cainan, filii Enos, filii
Seth, filii Adam, filii dei vivi. hanc peritiam inveni ex traditione veterum.
18 Qui incolae in primo fuerunt Brittanniae Brittones a Bruto. Brutus filius
Hisitionis, Hisition Alanei, Alaneus filius Reae Silviae, Rea Silvia filia Numa Pampilii,
filii Ascanii; Ascanius filius Aeneae, filii Anchisae, filii Troi, filii Dardani, filii
Flise, filii Iuvani, filii Iafeth. Iafeth vero habuit septem filios. primus Gomer, a quo
Galli; secundus Magog, a quo Scythas et Gothos; tertius Madai, a quo Medos; quartus Iuvan,
a quo Graeci; quintus Tubal, a quo Hiberei et Hispani et Itali; sextus Mosoch, a quo
Cappadoces; septimus Tiras, a quo Traces. hi sunt filii Iafeth filii Noe filii Lamech.
Et redeam nunc ad id, de quo digressus sum.
19 Romani autem, dum acciperent dominium totius mundi, as Brittannos miserunt legatos,
ut obsides et censum acciperent ab illis, sicut acciepiebant ab universis regionibus et
insulis. Brittanni autem, cum essent tyranni et tumidi, legationem Romanorum
contempserunt. tunc Iulius Caesar, cum accepisset singulare imperium primus et
obtinuisset, iratus est valde et venit ad Brittanniam cum sexaginta ciulis et tenuit in
ostium Tamesis, in quo naufragium perpessae sunt naves illius, dum ipse pugnabat apud
Dolobellum, qui erat proconsul regi Brittannico, qui et ipse Bellinus vocabatur, et filius
erat Minocanni, qui occupavit omnes insulas Tyrreni maris et Iulius reversus est sine
victoria caesis militibus et fractis navibus.
20 Et iterum post spatium trium annorum venit cum magno exercitu trecentisque ciulis et
pervenit usque ad ostium fluminis, quod vocatur Tamesis. et ibi inierunt bellum et multi
ceciderunt de quis militibusque suis, quia supra dictus proconsul posuerat sudes ferreos
et semen bellicosum, id est Cetilou, in vada fluminis. discrimen magnum fuit militibus
Romanorum haec ars invisibilis, et discesserunt sine pace in illa vice. gestum est bellum
tertio iuxta locum, qui dicitur Trinovantum. et accepit Iulius imperium Brittannicae
gentis xlvii annis ante nativitatem Christi, ab initio autem mundi vccxv.
Iulius igitur primus in Brittanniam pervenit et regnum et gentem tenuit, et in honorem
illius Quintilem mensem Iulium debere Romani decreverunt vocari. et idibus Martiis Gaius
Iulius Caesar in curia occiditur, tenente Octaviano Augusto monarchiam totius mundi, et
censum a Brittannia ipse solus accepit, ut Virgilius ait:
Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
21 Secundus post hunc Claudius imperator venit et in Brittannia imperavit annis
quadraginta octo post adventum Christi et stragem et bellum fecit magnum non absque
detrimento militum, tamen victor fuit in Brittannia. et postea cum ciulis perrexit ad
Orcades insulas et subiecit sibi et fecit eas tributarias. in tempore illius quievit dare
censum Romanis a Brittannia, sed Brittannicis imperatoribus redditum est. regnavit annis
xiii mensibus viii. cuius monumentum in Mogantia apud Longobardos ostenditur: dum ad Romam
ibat, ibi defunctus est.
22 Post clxvii annos post adventum Christi Lucius Brittannicus rex cum omnibus regulis
totius Brittannicae gentis baptismum suscepit missa legatione ab imperatore Romanorum et a
papa Romano Eucharisto.
23 Tertius fuit Severus, qui transfretavit ad Brittannos; ubi, ut receptas provincias
ab incursione barbarica faceret tutiores, murum et aggerem a mari usque ad mare per
latitudinem Brittanniae, id est per cxxxii milia passuum deduxit, et vocatur Brittannico
sermone Guaul. propterea iussit fieri inter Brittones et Pictos et Scottos, quia Scotti ab
occidente et Picti ab aquilone unanimiter pugnabant contra Brittones, nam et ipsi pacem
inter se habebant; et non multo post intra Brittanniam Severus moritur.
24 Quartus fuit Karitius imperator et tyrannus, qui et ipse in Brittanniam venit
tyrannide. qui propterea tyrannus fuit pro occisione Severi et cum omnibus ducibus
Romanicae gentis, qui erant cum eo in Brittannia, transverberavit omnes regulos
Brittannorum et vindicavit valde Severum ab illis et purpuram Brittanniae occupavit.
25 Quintus Constantinus Constantini magni filius fuit et ibi moritur et sepulcrum
illius monstratur iuxta urbem, quae vocatur Cair Segeint, ut litterae, quae sunt in lapide
tumuli, ostendunt. et ipse seminavit tria semina, id est auri argenti, aerisque, in
pavimento supradictae civitatis, ut nullus pauper in ea habitaret umquam, et vocatur alio
nomine Minmanton.
26 Sextus Maximus imperator regnavit in Brittannia. a tempore illius consules esse
coeperunt et Caesares numquam appellati sunt postea. et sanctus Martinus in tempore illius
claruit in virtutibus et signis et cum eo locutus est.
27 Septimus imperator regnavit in Brittannia Maximianus. ipse perrexit cum omnibus
militibus Brittonum a Brittannia et occidit Gratianum regem Romanorum et imperium tenuit
totius Europae et noluit dimittere milites, qui perrexerunt cum eo, ad Brittanniam ad
uxores suas et ad filios suos et ad possessiones suas, sed dedit illis multas regiones a
stagno quod est super verticem Montis Iovis usque ad civitatem, quae vocatur cant Guic, et
usque ad cumulum occidentalem, id est, Cruc Ochidient. hi sunt Brittones Armorici et
numquam reversi sunt huc usque in hodiernum diem. propter hoc Brittannia occupata est ab
extraneis gentibus et cives expulsi sunt, usque dum deus auxilium dederit illis.
In veteri traditione seniorum nostrorum septem imperatores fuerunt a Romanis in
Brittannia: Romani autem dicunt novem. octavus fuit alius Severus, qui aliquando in
Brittanni manebat, aliquando ad Romam ibat et ibi defunctus est. nonus fuit Constantius.
ipse regnavit sexdecim annis in Brittannia et in sextodecimo anno imperii sui obiit in
Brittannia.
28 Hucusque reganverunt Romani apud Brittones ccccviiii annis. Brittones autem
deiecerunt regnum Romanorum neque censum dederunt illis neque reges illorum acceperunt, ut
regnarent super eos, neque Romani ausi sunt, ut venirent Brittanniam ad regnandum amplius,
quia duces illorum Brittones occiderant.
29 Iterum repetendus est sermo de Maximiano tyranno. Gratianus cum fratre Valentiano
reganvit vi annis et Ambrosius Mediolanensis episcopus clarus habetur in catholicorum
dogmate. Valentianus cum Theodosio regnavit annis viii. synodus Constantinopolim
colligitur a cccxviii patribus, in qua omnes haereses damnantur. Hieronyum tum presbyter
Bethleem toto mundo claruit. dum Gratianus imperium regebat in toto mundo, in Brittannia
per seditionem militum Maximus imperator factus est. qui mox dum in Gallias transfretaret,
Gratianus Parassis Meroblaudis magistri militum proditione superatus est et fugiens
Lugduni captus atque occisus est. Maximus Victorem filium suum consortem fecit. Martinus
Turonensis episcopus in magnis virtutibus claruit. post multum intervallum temporis a
Valentiniano et Theodosio consulibus in tertio ab Avvileva lapide spoliatus indumentis
regiis sistitur et capite damnatur. cuius filius Victor eodem anno ab Argabaste comite
interfectus est in Gallia.
30 Tribus vicibus occisi sunt duces Romanorum a Brittannis. Brittones autem dum
anxiebantur a barbarorum gentibus, id est Scottorum et Pictorum, flagitabant auxilium
Romanorum, et dum legati mittebantur cum magno luctu et cum sablonibus super capita sua
intrabant et portabant magna munera secum consulibus Romanorum pro admisso scelere
occisionis ducum et suscipiebant consules grata dona ab illis, et promittebant cum
iuramento accipere iugum Romanici iuris, licet durum fuisset.
Et Romani venerunt cum maximo exercitu ad auxilium eorum et posuerunt imperatores in
Brittannia et composito imperatore cum ducibus revertebantur exercitu ad Romam usque, et
sic alternatim per cccxlviii annos faciebant. Brittones autem propter gravitatem imperii
occidebant duces Romanorum et auxilium postea petebant. Romani autem ad imperium
auxiliumque et ad vindicandum veniebant et spoliata Brittannia auro argentoque cum aere et
omni pretiosa veste et melle cum magno triumpho revertebantur.
31 Factum est supra dictum bellum, quod fuit inter Brittones et Romanos, quando duces
illorum occisi sunt, et occisionem Maximi tyranni transactoque Romanorum imperio in
Brittannia per quadraginta annos fuerunt sub metu. Guorthigirnus regnavit in Brittannia et
dum ipse regnabat, urgebatur a metu Pictorum Scottorumque et a Romanico impetu nec non et
a timore Ambrosii. interea venerunt tres ciulae a Germania expulsae in exilio, in quibus
erant Hors et Hengist, qui et ipsi fratres erant, filii Guictglis, filii Guigta, filii
Guectha, filii VVoden, filii Frealaf, filii Fredulf, filii Finn, filii Fodepald, filii
Geta, qui fuit, ut aiunt, filius dei. non ipse est deus deorum, amen, deus exercituum, sed
unus est ab idolis eorum, quod ipsi colebant.
Guorthigirnus suscepit eos benigne et tradidit eis insulam, quae in lingua eorum
vocatur Tanet, Brittannico sermone Ruoihm. regnante Gratiano secundo cum. Equitio Saxones
a Guorthigirno suscepti sunt anno cccxlvii post passionem Christi.
32 In tempore illius venit sanctus Germanus ad praedicandum in Brittannia et claruit
apud illos in multis virtutibus et multi per eum salvi facti sunt et plurimi perierunt.
Aliquanta miracula, quae per illum fecit deus, scribenda decrevei.
Primum miraculum de miraculis eis. erat quidam rex iniquus atque tyrannus valde, cui
nomen erat Benli. illum vir sanctus voluit visitare et properare ad iniquum regem, ut
praedicaret illi. at cum ipse homo dei venisset ad ostium urbis cum comitibus suis, venit
portarius et salutavit eos et miserunt eum ad regem et rex durum responsum dedit illis et
cum iuramento dixit: si fuerint vel si manserint usque ad caput anni, non venient umquam
in medio urbis meae. dum ipsi expectarent ianuatorem, ut nuntiaret illis sermonem tyranni,
dies declinabat ad vesperum et nox appropinquabat et nescierunt, quo irent. inter ea venit
unus de servis regis e medio urbis et inclinavit se ante virum dei et nuntiavit illis
omnia verba tyranni et invitavit illos ad casam suam et exierunt cum eo et benigne
suscepit eos. et ille nihil habebat de omnibus generibus iumentorum excepta una vacca cum
vitulo, et occidit vitulum et coxit et posuit ante illos. et praecepit sanctus Germanus,
ut non confringeretur os de ossibus eius et sic factum est et in crastino vitulus inventus
est ante matrem suam sanus et vivus incolumisque.
33 Iterum de mane surrexerunt, ut impetrarent salutationem tyranni. at ipsi, cum
orarent et exspectarent iuxta portam arcis, et ecce vir unus currebat et sudor illius a
vertice ad plantas pedum distillabat. inclinabat se ante illos et dixit sanctus Germanus:
credis in sanctam trinitatem? et respondit ille: credo, et baptizatus est et osculavit eum
et dixit illi: vade in pace: in ista hora morieris et angeli dei in aere expectant te, ut
gradieris cum illis ad deum, cui credidisti. et ipse laetus intravit in arcem et
praefectus tenuit illum et alligavit et ante tyrannum ductus et interfectus est, quia mos
erat apud nequissimum tyrannum, nisi quis ante solis ortum pervenisset ad servitutem in
arce, interficiebatur. et manserunt tota die iuxta portam civitatis et non impetraverunt,
ut salutarent tyrannum.
34 Solito ex more supradictus adfuit servus et dixit illi sanctus Germanus: cave, ne
unus homo maneat de hominibus tuis in ista nocte in arce. et ipse reversus est in arcem et
deduxit filios suos, quorum numerus erat novem, et ipsi ad supra dictum hospitium cum ipso
reversi sunt. et praecepit sanctus Germanus manere eos ieiunos et clausis ianuis dixit:
vigilantes estote et si quid evenerit in arce, nolite aspicere, sed orate indesinenter et
ad deum vestrum clamate. et post modicum intervallum noctis ignis de caelo cecidit et
combussit arcem et omnes homines, qui cum tyranno erant, et nusquam apparuerunt usque in
hodiernum diem, et arx non aedificata est usque hodie.
35 In crastino die ille vir, qui hospitalis fuit illis, credidit et baptizatus est cum
omnibus filiis suis et omnis regio cum eis, cui nomen erat Catel. et bendixit ei et
addidit et dixit: non deficiet rex de semino tuo. ipse est Catell Durnluc, et tu rex eris
ab hodierna die. et sic evenit; et impletum est, quod dictum est per prophetam dicentem:
'suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus
et solium gloriae teneat.' iuxta verba sancti Germani rex de servo facti sunt, et a semine
illorum omnis regio Povisorum regitur usque in hodiernum diem.
36 Factum est autem postquam metati sunt Saxones in supra dicta insula Tanet, promisit
rex supra dictus dari illis victum et vestimentum absque defectione; et placuit illis, et
ipsi promiserunt expugnare inimicos eius fortiter. at illi barbari cum multiplicati essent
numero, non potuerunt Brittones cibare illos. cum postularent cibum et vestimentum, sicut
promissum erat illis, dixerunt Brittones: non possumus dare vobis cibum et vestimentum,
quia numerus vester multiplicatus est, sed recedite a nobis, quia auxilio vestro non
indigemus. et ipsi consilium fecerunt cum maioribus suis, ut pacem disrumperent.
37 Hencgistus autem, cum esset vir doctus atque astutus et callidus, cum explorasset
super regem inertem et super gentem illius, quae sine armis utebatur, inito consilio dixit
ad regem Brittannicum: pauci sumus; si vis, mittemus ad patriam nostram et invitemus
milites de militibus regionis nostrae, ut amplior sit numerus ad certandum pro te et pro
gente tua. et ille imperavit ut facerent, et miserunt, et laegati transfretaverunt trans
Tithicam vallem, et reversi sunt cum ciulis sedecim, et milites electi venerunt in illis,
et in una ciula ex eis venit puella pulchra facie atque decorosa valde, filia Hencgisti.
postquam autem venissent ciulae, fecit Hencgistus convivium Guorthigirno et militibus suis
et interpreti suo, qui vocatur Ceretic et puellam iussit ministrare illis vinum et siceram
et inebriati sunt et saturati sunt nimis. illis autem bibentibus intravit Satanas in corde
Guorthigirni, ut amaret puellam, et postulavit eam a patre suo per interpretem suum et
dixit: omne quod postulas a me impetrabis, licet dimidium regni mei. et Hencgistus, inito
consilium cum suis senioribus, qui venerunt secum de insula Oghgul, quid peterent regi pro
puella, unum consilium cum illis omnibus fuit, ut peterent regionem, quae in lingua eorum
vocatur Canturguoralen, in nostra autem Chent. et dedit illis Guoyrancgono regnante in
Cantia et inscius erat, quia regnum ipsius tradebatur paganis et ipse solus in potestatem
illorum clam dari, et sic data est puella illi in coniugium et dormivit cum ea et amavit
eam valde.
38 Et dixit Hencgistus ad Guorthigirnum: ego sum pater tuus et consiliator tui, et noli
praeterire consilium umquam, quia non timebis te superari ab ullo homine neque ab ulla
gente, quia gens mea valida est. invitabo filium meum cum fratueli suo, bellatores enim
viri sunt, ut dimicent contra Scottos, et da illis regiones, quae sunt in aquilone iutxta
murum, qui vocatur Guaul. et iussit ut invitaret eos et invitavit: Octha et Ebissa cum
quadraginta ciulis. at ipsi cum navigarent circa Pictos, vastaverunt Orcades insulas et
venerunt et occupaverunt regiones plurimas ultra mare Frenessicum usque ad confinum
Pictorum. et Hencgistus semper ciulas ad se paulatim invitavit, ita ut insulas ad quas
venerant absque habitatore relinquerent, et dum gens illius crevisset et in virtute et in
multitudine, venerunt ad supra dictam civitatem Cantorum.
39 Nam super omnia mala adiciens Guorthigirnus accepit filiam sui uxorem sibi, et
peperit ei filium. et hoc cum compertum esset a sancto Germano, eum corripere venit cum
omni clero Brittonum. et dum conventa esset magna synodus clericorum ac laicorum in uno
concilio, ipse rex praemonuit filiam suam, ut exiret ad conventum et ut daret filium suum
in sinum Germani et ut diceret, quod ipse erat pater filii, et mulier fecit sicut erat
edocta. Germanus atuem eum benigne accepit et dicere coepit: pater tibi ero nec te
permittam, nisi mihi novacula cum forcipe pectineque detur et ad patrem tuum carnalem tibi
dare licetur. et obaudivit puer et usque ad avum suum patrem carnalem Guorthigirnum
perrexit et puer illi dixit: pater meus es, caput meum tonde et comam capitis mei. et ille
siluit et tacuit et puero respondere noluit, sed surrexit et iratus est valde, ut a facie
sancti Germani fugeret, et maledictus est et damnatus a sancto Germano et omni Brittonum
concilio.
40 Et postea rex ad se invitavit magos suos, ut quid faceret ab eis interrogaret. at
illi dixere: in extremis fines regni tui vade et arcem munitam invenies, ut tu defendes;
quia gens, quam suscepisti in regno tuo, invidet tibi et te per dolum occidet et universas
regiones, quas amaras, occupabit cum tua universa gente post mortem tuam. et postea ipse
cum magis suis arcem adipisci venit et per multas regiones multasque provincias
circumdederunt et illis non invenientibus ad regionem, quae vocatur Guined, novissime
pervenerunt; et illo lustrante in montibus Hereri tandem in uno montium locum, in quo
aptum erat arcem condere, adeptus est. et magi ad illum dixere: arcem in isto loco fac,
quia tutissima a barbaris gentibus in aeternum erit. et ipse artifices congregavit, id est
lapidicinos, et ligna et lapides congregavit et cum esset congregata omnis materia, in una
nocte ablata est materia. et tribus vicibus iussit congregari et nusquam comparuit. et
magos arcessivit et illos percunctatus est, quae esset haec causa malitiae et quid hoc
evenerit. at illi responderunt: nisi infantem sine patre invenies et occidetur ille et arx
a sanguine suo aspergatur, numquam aedificabitur in aeternum.
41 Et ipse legatos ex consilio magorum per universam Brittanniam misit, utrum infantem
sine patre invenirent. et lustrando omnes provincias regionesque plurimas venere ad campum
Elleti, qui est in regione, quae vocatur Gleguissing, et pilae ludum faciebant pueri. et
ecce duo inter se litigabant, et dixit alter alteri: o homo sine patre, bonum non habebis.
at illi de puero ad pueros diligenter percunctabantur, et cunctantes matrem, si patrem
haberet. illa negavit et dixit: nescio quomodo in utero meo conceptus est, sed unum scio,
quia virum non cognovi umquam, et iuravit illis patrem non habere. et illi eum secum
duxere usque ad Guorthigirnum regem et eum insinuaverunt regi.
42 Et in crastino conventio facta est, ut puer interficeretur. et puer ad regem dixit:
cur viri tui me ad te detulerunt? cui rex ait: ut interficiaris et sanguis tuus circa
arcem istam aspergetur, ut possit aedificari. respondit puer regi: quis tibi monstravit?
et rex: magi mei mihi dixere. et puer dixit: ad me vocentur. et invitati sunt magi et puer
illis dixit: quis revelavit vobis, ut ista arx a sanguine meo aspergeretur? et nisi
aspergeretur a sanguine meo, in aeternum non aedificabitur? sed hoc ut cognoscat is, quis
mihi de me palam fecit? iterum puer dixit, modo tibi, o rex, elucubrabo et in veritate
tibi omnia satagam; sed magos tuos percunctor: quid in pavimento istius loci est? placet
mihi, ut ostendant tibi, quid sub pavimento habetur. at illi dixere: nescimus. et ille
dixit: comperior: stagnum in medio pavimenti est; venite et fodite et sic invenietis.
venerunt et foderunt, et ruit. et puer ad magos dixit: proferte mihi, quid est in stagno?
et siluerunt et non potuerunt revelare illi. et ille dixit illis: ego vobis revelabo; duo
vasa sunt et sic invenietis. venerunt et viderunt sic. et puer ad magos dixit: quid in
vasis conclusis habetur? at ipsi siluerunt et non potuerunt revelari illi. at ille
asseruit: in medio eorum tentorium est, separate ea et sic invenietis. et rex separari
iussit et sic inventum est tentorium complicatum, sicut dixerat. et iterum interrogavit
magos eius: quid in medio tentorii est? et iam nunc narrate, et non potuerunt scire. at
ille revelavit: duo vermes in eo sunt, unus albus et unus rufus; tentorium expandite. et
extenderunt et due vermes dormientes inventi sunt. et dixit puer: expectate et considerate
quid facient vermes; et coeperunt vermes, ut alter alterum expelleret, alius autem
scapulas suas ponebat, ut eum usque ad dimidium tentorii expelleret, et sic faciebant
tribus vicibus: tamen tandem infirmior videbatur vermis rufus et postea fortior albo fuit
et extra finem tentorii expulit; tunc alter alterum secutus trans stagnum est et in
tentorium evanuit. et puer ad magos refert: quid significat mirabile hoc signum, quod
factum est in tentorio? et illi proferunt: nescimus. et puer respondit: en revelatum est
mihi hoc mysterium et ego vobis propalabo. regni tui figura tentorium est; duo vermes duo
dracones sunt; vermis rufus draco tuus est et stagnum figura huius mundi est. at ille
albus draco illius gentis, quae occupavit gentes et regiones plurimas in Brittannia, et
paene a mari usque ad mare tenebunt, et postea gens nostra surget, et gentem Anglorum
trans mare viriliter deiciet. tu tamen de ista arce vade, quia eam aedificare non potes,
et multas provincias circumi, ut arcem tutam invenias, et ego hic manebo. et rex
adolescentem dixit: quo nomine vocaris? ille respondit: Ambrosius vocor, id est, Embreis
Guletic ipse videbatur. et rex dixit: de qua progenie ortus es? at ille: unus est pater
meus de consulibus Romanicae gentis. et arcem dedit illi cum omnibus regnis occidentalis
plagae Brittanniae et ipse cum magis suis ad sinistralem plagam pervenit et usque ad
regionem, qua vocatur Guunnessi, adfuit et urbem ibi, quae vocatur suo nomine Cair
Guorthigirn, aedificavit.
43 Interea Guorthemir filius Guorthigirn cum Hengisto et Horso et cum gente illorum
petulanter pugnabant et eos usque ad supradictam insulam, quae vocatur Tanet, expulit et
eos ibi tribus vicibus conclusit obsedit percussit comminuit terruit. et ipsi legatos
ultra mare usque in Germaniam transmittebant vocando ciulas cum ingenti numero bellatorum
virorum. et postea pugnabant contra reges nostrae gentis: aliquando vincebantur et
expellebantur.
44 Et Guorthemir contra illos quattuor bella avide gessit. primum bellum super flumen
Derguentid; secundum bellum super vadum, quod dicitur in lingua eorum Episford, in nostra
autem lingua Rithergabail, et ibi cecidit Hors cum filio Guorthigirni, cuius nomen erat
Categirn. tertium bellum in campo iuxta lapidem tituli, qui est super ripam Gallici maris,
commisit et barbari victi sunt et ille victor fuit et ipsi in fugam versi usque ad ciulas
suas mersi sunt in eas muliebriter intrantes. ille autem post modicum intervallum mortuus
est et ante mortem suam ad familiam suam dixit, ut sepulchrum illius in portu ponerent, a
quo exierant, super ripam maris, in quo vobis commendo: quamvis in alia parte portum
Brittanniae teneant et habitaverint, tamen in ista terra in aeternum non manebunt. illi
autem mandatum eius contempserunt et eum in loco, in quo imperaverat illis, non
sepelierunt.
45 At barbari reversi sunt magno opere, cum Guorthigirnis amicus illis erat propter
uxorem suam et nullus illos abigere audacter valuit, quia non de virtute sua Brittanniam
occupaverunt, sed de nutu dei. contra voluntatem dei quis resistere poterit et nitatus?
sed quomodo voluit dominus fecit et ipse omnes gentes regit et gubernat.
Factum est autem post mortem Guorthemir regis Guorthigirni filii et post reversionem
Hengisti cum suis turbis consilium fallax hortati sunt, ut dolum Guorthigirni cum exercitu
suo facerent. at illi legatos, ut impetrarent pacem, miserunt, ut perpetua amicitia inter
illos fieret. at ille Guorthegirnus cum suis maioribus natu consilium fecerunt et scrutati
sunt, quid facerent; tandem unum consilium cum omnibus fuit, ut pacem facerent, et legati
eorum reversi sunt et postea conventum adduxerunt, ut ex utraque parte Brittones et
Saxones in unum sine armis convenirent, ut firma amicitia esset.
46 Et Hengistus omni familiae suae iussit, ut unusquisque artavum suum sub pede in
medio ficonis sui poneret. et quando clamavero ad vos et dixero: eu Saxones eniminit
saxas, cultellos vestros ex ficonibus vestris educite et in illos irruite et fortiter
contra illos resistite. et regem illorum nolite occidere, sed eum, pro causa filiae meae,
quam dedi illi in coniugium, tenente, quia melius est nobis, ut ex manibus nostris
redimatur. et conventum adduxerunt et in unum convenerunt, et Saxones amicaliter locuti in
mente interim vulpicino more agebant et vir iuxta virum socialiter sederunt. Hengistus
sicut dixerat, vociferatus est et omnes seniores trecenti Guorthigirni regis iugulati sunt
et ipse solus captus et catenatus est et regiones plurimas pro redemptione enimae suae
illis tribuit, id est Estsaxum, Sutsaxum.
47 Sanctus vero Germanus Guorthigirno praedicabat, ut ad dominum suum converteret et ab
illicita coniunctione se separaret; et ille usque ad regionem, quae a nomine suo accepit
nomen Guorthigirniaun, miserabiliter effugit, ut ibi cum uxoribus suis lateret. et sanctus
Germanus post illum secutus est cum omni clero Brittonum et ibi quadraginta diebus et
quadraginta noctibus mansit et super petram orabat et die noctuque stabat. et iterum
Guorthigirnus usque ad arcem Guorthigirni, quae est in regione Demetorum iuxta flumen
Teibi, ignominiose abscessit. et solito more sanctus Germanus eum secutus est et ibi
ieiunus cum omni clero tribus diebus totidemque noctibus causaliter mansit et in quarta
nocte arx tota mediae circa noctis horam per ignem missum de caelo ex improviso cecidit
ardente igne caelesti; et Guorthigirnus cum omnibus, qui cum eo erant, et cum uxoribus
suis defecit. hic est finis Guorthigirni, ut in libro beati Germani repperi. alii autem
aliter dixerunt.
48 Postquam exosi fuerunt illi omnes homines gentis suae pro piaculo suo inter potentes
et impotentes, inter servum et liberum, inter monachos et laicos, inter parvum et magnum,
et ipse dum de loco ad locum vagus errat, tandem cor eius crepuit et defunctus est, non
cum laude. alii dixerunt: terra aperta est et deglutivit cum in nocte, in qua combusta est
arx circa eum, quia non inventae sunt ullae reliquiae illorum, qui combusti sunt cum eo in
arce.
Tres filios habuit, quorum nomina sunt Guorthemir, qui pugnabat contra barbaros, ut
supra diximus; secundo Categirn; tertius Pascent, qui regnavit in duabus regionibus Buelt
et Guorthegirniaun post mortem patris sui largiente Ambrosio illi, qui fuit rex inter
omnes reges Brittannicae gentis. quartus fuit Faustus, qui a filia sua genitus est illi,
et sanctus Germanus baptizavit illum et nutrivit et docuit et condidit locum magnum super
ripam fluminis, quod vocatur Renis, et manet usque hodie. et unam filiam habuit, quae fuit
mater Fausti sancti.
49 Haec est genealogia illius, quae ad initium retro recurrit.
Fernmail ipse est, qui regit modo in regionibus duabus Buelt et Guorthigirniaun, filius
Teudubir. Teudubir ipse est rex Bueltiae regionis, filius Pascent, filii Guoidcant, filii
Moriud, filii Eldat, filii Eldoc, filii Paul, filii Mepurit, filii Briacat, filii Pascent,
filii Guorthigirn Guortheneu, filii Guitaul, filii Guitolin, filii Glovi. Bonus, Paul,
Mauron tres fratres fuerunt filii Glovi, qui aedificavit urbem magnam super ripam fluminis
Sabrinae, quae vocatur Brittannico sermone Cair Glovi, Saxonice autem Gloecester. satis
dictum est de Guorthigirno et de genere suo.
50 Sanctus Germanus reversus est post mortem illius ad patriam suam.
III. VITA PATRICII
Sanctus Patricius erat in illo tempore captivus apud Scottos et dominus illius
nominabatur Milchu et porcarius cum illo erat et in septimo decimo anno aetatis suae
reversus est de captivitate et nutu dei eruditus est postea in sacris litteris et ad Romam
usque pervenit et per longum spatium mansit ibidem. ad legandum et ad scrutanda mysteria
dei et sanctarum scripturarum libros percurrit. nam cum ibi isset per annos septem, missus
est Palladius episcopus primitus a Caelestino episcopo et papa Romae ad Scottos in
Christum convertendos; sed prohibuit illum deus per quasdam tempestates, quia nemo potest
accipere quicquam de terra, nisi de caelo datum fuerit illi desuper. et profectus est ille
Palladius de Hibernia et pervenit ad Brittanniam et ibi defunctus est in terra Pictorum.
51 Audita morte Paladii episcopi alius legatus Patricius Theodosio et Valentiano
regnantibus a Caelestino papa Romano et angelo dei, cui nomen erat Victor, monente et
suadente sancto Germano episcopo ad Scottos in fidem Christi convertendos mittitur. misit
Germanus seniorem cum illo Segerum ad quendam hominem mirabilem summum episcopum Amatheam
regem in propinquo habitantem. ibi sanctus sciens omnia, quae ventura essent illi,
episcopalem, gradum Amatheo rege episcopus sanctus accepit et nomen quod est Patricius
sumpsit, quia prius Maun vocabatur. Auxilius et Iserinus et ceteri inferiori gradu simul
ordinati sunt cum eo.
52 tunc acceptis benedictionibus perfectisque omnibus in nomine sanctae trinitatis
paratam ascendit navim et pervenit ad Brittanniam et praedicavit ibi non multis diebus et
amissis omnibus ambulandi anfractibus summa velocitate flatuque prospero mare Hibernicum
cum navi descendit. onerata vero navis cum transmarinis mirabilibus et spiritalibus
thesauris perrexit ad Hiberniam et baptizavit eos.
53 A mundi principio usque ad baptismum Hibernensium vcccxxx anni sunt. in quinto anno
Loygare regis exorsus est praedicare fidem Christi.
54 Sanctus itaque Patricius euangelium Christi externis nationibus per annos
quadraginta praedicabat, virtutes apostolicas faciebat, caecos illuminabat, leprosos
mundabat, surdos audire faciebat, daemones obsessis corporibus fugiebat, mortuos numero
usque ad novem suscitavit, captivos multos utriusque sexus suis propriis donis redemit.
scripsit abegetoria trecenta sexaginta quinque aut eo amplius. ecclesias quoque eodem
numero fundavit trecentas sexaginta quinque aut eo amplius, in quibus spiritus dei erat.
presbyteros autem usque ad tria milia ordinavit et duodecim milia hominum in una regione
Conachta ad fidem Christi convertit et baptizavit et septem reges, qui erant filii
Amolgith, in uno die baptizavit. quadraginta diebus et quadraginta noctibus in cacumine
collis Eile ieiunavit, id est Cruachan Eile; in quo colle in aere imminente tres
petitiones pro his, qui fidem ex Hibernensibus receperunt, clementer postulavit. prima
petitio eius est, ut dicunt Scotti, ut susciperet unusquisque paenitentiam, licet in
extremo vitae suae statu: secunda, ut ne a barbaris consumentur in aeternum: tertia, ut
non supervixerit aliquis Hibernensium in adventu iudicii, quia delebuntur pro honore
Patricii septem annis ante iudicium. in illo autem tumulo benedixit populis Hiberniae et
ideo ascendit, ut oraret pro eis et videret fructum laboris sui. et venerunt ad eum aves
multi coloris innumerabiles, ut benediceret illis, quod significat omnes sanctos utriusque
sexus Hibernensium pervenire ad eum in die iudicii ad patrem et ad magistrum suum, ut
sequantur illum ad iudicium. postea in senectute bona migravit, ubi nunc laetatus in
saecula saeculorum. amen.
55 Quattuor modis aequantur Moyses et Patricius: id est angelo colloquente in rubo
igneo: secundo modo in monte quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit: tertio
modo similes fuerunt aetate cxx annis: quarto modo sepulchrum illius nemo scit, sed in
occulto humatus est nemine sciente. quindecim annis in captivitate, in vicesimo quinto
anno ab Amatheo sancto episcopo subrogatur, octoginta et quinque annis in Hibernia
praedicavit. res autem exigebat amplius loqui de sancto Patricio, sed tamen pro compendio
sermonis volui breviare.
IV. ARTHVRIANA
56 In illo tempore Saxones invalescebant in multitudine et crescebant in Brittannia.
mortuo autem Hengisto Octha filius eius transivit de sinistrali parte Britanniae ad regnum
Cantorum et de ipso orti sunt reges Cantorum. tunc Arthur pugnabat contra illos in illis
diebus cum regibus Brittonum, sed ipse erat dux bellorum. primum bellum fuit in ostium
fluminis quod dicitur Glein. secundum et tertium et quartum et quintum super aliud flumen,
quod dicitur Dubglas et est in regione Linnuis. sextum bellum super flumen, quod vocatur
Bassas. septimum fuit bellum in silva Celidonis, id est Cat Coit Celidon. octavum fuit
bellum in castello Guinnion, in quo Arthur portavit imaginem sanctae Mariae perpetuae
virginis super humeros suos et pagani versi sunt in fugam in illo die et caedes magna fuit
super illos per virtutem domini nostri Iesu Christi et per virtutem sanctae Mariae
genetricis eius. nonum bellum gestum est in urbe Legionis. decimum gessit bellum in litore
fluminis, quod vocature Tribruit. undecimum factum est bellum in monte, qui dicitur Agned.
duodecimum fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta
viri de uno impetu Arthur; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis
victor extitit. et ipsi, dum in omnibus bellis prosternebantur, auxilium a Germania
petebant et augebantur multipliciter sine intermissione et reges a Germania deducebant, ut
regnarent super illos in Brittannia usque ad tempus quo Ida regnavit, qui fuit Eobba
filius. ipse fuit primus rex in Beornica.
V. REGVM GENEALOGIAE CVM COMPVTO
57 Woden genuit Beldeg
genuit Beornec
genuit Gechbrond
genuit Aluson
genuit Inguec
genuit Aedibrith
genuit Ossa
genuit Eobba
genuit Ida
Ida autem duodecim filios habuit quorum nomina sunt Adda
Aedldric
Decdric
Edric
Deothere
Osmer
et unam reginam Bearnoch
Ealric
Ealdric genuit Aelfret
ipse est Aedlfred Fleasur
nam et ipse habuit filios septem
quorum nomina sunt Anfrid
Osguald
Osbiu
Osgudu
Oslapf
Offa
Osguid genuit Alcfrid
et Aelfguin
et Echfird
Echfrid ipse est qui fecit bellum contra fratruelem suum, qui erat rex Pictorum nomine
Birdei et ibi corruit cum omni robore exercitus sui et Picti cum rege suo victores
extiterunt et numquam addiderunt Saxones ambronum ut a Pictis vectigal exigerunt. a
tempore istius belli vocature Gueith Lin Garan.
Osguid autem habuit duas uxores, quarum una vocabatur Riemmelth filia Royth filii Rum
et alter vocabatur Eanfled filia Eadguin filii Alli.
De genealogia regum Cantiae.
58 Hengist genuit Octha
genuit Ossa
genuit Eormoric
genuit Ealdbert
genuit Ealdbald
genuit Ercunbert
genuit Ecgberth.
De ortu regum Eastanglorum.
59 Woden genuit Casser
genuit Titinon
genuit Trigil
genuit Rodmunt
genuit Rippan
genuit Guillem Guechan
ipse primus regnavit in Brittannia super gentem Eastanglorum.
Guecha genuit Guffan
genuit Tydil
genuit Ecni
genuit Adric
genuit Aldul
genuit Elric.
De genealogia Merciorum.
60 Woden genuit Guedolgeat
genuit Gueagon
genuit Guithleg
genuit Guerdmund
genuit Offa
genuit Ongen
genuit Eamer
genuit Pubba.
ipse Pubba habuit duodecim filios, quorum duo notitiores mihi sunt quam alii,
id est Penda
et Eua
filius Penda
filius Pubba
Ecgfrid filius Offa
filius Duminfert
filius Eandulf
filius Ossulf
filius Eua
filius Pubba.
De regibus Deurorum.
61 Woden genuit Beldeyg
Brond genuit Siggar
genuit Sebald
genuit Zegulf
genuit Soemil
ipse primus separavit Deur o Birneich
Soemil genuit Sguerthing
genuit Giulglis
genuit Usfrean
genuit Iffi
genuit Ulli,
Aedgum,
Osfird
et Eadfird.
duo filii Edgum erant et cum ipso corruerunt in bello Meicen, et de origine illius
numquam iteratum est regnum, quia non evasit unus de genere illius de isto bello, sed
interfecti omnes sunt cum illo ab exercitu Catguollauni regis Guendotae regionis.
Osguid genuit Ecgfird
ipse est Ecgfrid Ailguin
genuit Oslach
genuit Alhun
genuit Adlsing
genuit Echun
genuit Oslaph
Ida genuit Eadric
genuit Ecgulf
genuit Liodguald
genuit Aetan
ipse est Eata Glinmaur
genuit Eadbyrth
et Ecgbirth episcopum, qui fuit primus de natione eorum.
Ida filius Eobba tenuit regiones in sinistrali parte Brittanniae, id est Umbri maris,
et regnavit annis duodecim, et unxit Dinguayrdi Guurth Berneich.
62 Tunc Dutigirn in illo tempore fortiter dimicabat contra gentem Anglorum. tunc
Talhaern Tataguen in poemate claruit et Neirin, et Taliessin, et Bluchbard, et Cian, qui
vocatur Guenith Guaut, simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt.
Mailcunus magnus rex apud Brittones regnabat, id est in regione Guenedotae, quia atavus
illius, id est Cunedag, cum filiis suis, quorum numerus octo erat, venerat prius de parte
sinistrali, id est de regione quae vocatur Manau Guotodin, centum quadraginta sex annis
antequam Mailcun regnaret, et Scottos cum ingentissima clade expulerunt ab istis
regionibus et nusquam reversi sunt iterum ad habitandum.
63 Adda filius Ida regnavit annis octo. Aedlric filius Adda regnavit quattuor annis.
Deoric filius Ida regnavit septem annis. Friodolguald regnavit sex annis. in cuius tempore
regnum Cantorum mittente Gregorio baptismum suscepit. Hussa regnavit annis septem: contra
illum quattuor reges Urbgen et Riderchhen et Guallanc et Morcant dimicaverunt. Deodric
contra illum Urbgen cum filiis dimicabat fortiter. in illo autem tempore aliquando hostes,
nunc cives vincebantur et ipse conclusit eos tribus diebus et noctibus in insula Metcaud
et dum erat in expeditione, iugulatus est Morcanto destinante pro invidia, quia in ipso
prae omnibus regibus virtus maxima erat instauratione belli. Eadfered Flesaurs regnavit
duodecim annis in Berneich et alios duodecim in Deur, viginti quattuor annis inter duo
regna regnavit et dedit uxori suae Dinguoaroy, quae vocatur Bebbab, et de nomine suae
accepit nomen, id est Bebbanburth. Eoguin filius Alli regnavit annis decem et septem et
ipse occupavit Elmet et expulit Certic regem illius regionis.
Eanfled filia illius duodecimo die post pentecosten baptismum accepit cum universis
hominibus suis de viris et mulieribus cum ea. Eadgum vero in sequenti pascha baptismum
suscepit et duodecim millia hominum baptizati sunt cum eo. si quis scire voluerit, quis
eos baptizavit, Rum map Urbgen baptizavit eos et per quadraginta dies non cessavit
baptizare omne genus ambronum et praedicationem illius multi crediderunt Christo.
64 Oswald filius Eadfered regnavit novem annis: ipse est Oswald Lamnguin. ipse occidit
Catgublaun regem Guenedotae regionis in bello Catscaul cum magna clade exercitus sui.
Osguid filius Eadlfrid regnavit viginti octo annis et sex mensibus. dum ipse regnabat,
venit mortalitas hominum Catgualart regnante apud Brittones post patrem suum et in ea
periit. et ipse occidit Pantha in campo Gai et nunc facta est strages Gai campi et reges
Brittonum interfecti sunt, qui exierant cum rege Pantha in expeditione usque ad urbem,
quae vocatur Iudeu.
65 Tunc reddidit Osguid omnes divitias, quae erant cum eo in urbe, usque in manu Pendae
et Penda distribuit ea regibus Brittonum, id est Atbret Iudeu. solus autem Catgabail rex
Guenedotae regionis cum exercitu suo evasit de nocte consurgens, quapropter vocatus est
Catgabail Catguommed. Ecgfrid filius Osbiu regnavit novem annis. in tempore illius sanctus
Cudbert episcopus obiit in insula Medcaut. ipse est qui fecit bellum contra Pictos et
corruit ibi.
Penda filius Pybba regnavit decem annis. ipse primus separavit regnum Merciorum a regno
Nordorum et Onnan regem Easteranglorum et sanctum Oswaldum regem Nordorum occidit per
dolum. ipse fecit bellum Cocboy, in quo cecidit Eoua filius Pippa frater eius rex
Merciorum et Oswald rex Nordorum et ipse victor fuit per diabolicum artem. non erat
baptizatus et numquam deo credidit.
66 A mundi principio usque ad Constantinum et Rufum quinque milia sexcenti quinquaginta
octo anni reperiuntur.
Item a duobus Geminis Rufo et Rubelio usque in Stillitionem consulem trecenti
septuaginta tres anni sunt.
Item a Stillitione usque ad Valentinianum filium Placidae et regnum Guorthigirni
viginti octo anni.
Et a regno Guorthigirni usque ad discordiam Guitolini et Ambrosii anni sunt duodecim,
quod est Guoloppum; id est Catguoloph. Guorthigirnus autem tenuit imperium in Brittannia
Theodosio et Valentiniano consulibus et in quarto anno regni sui Saxones ad Brittanniam
venerunt Felice et Tauro consulibus quadringentesimo anno ab incarnatione domini nostri
Iesu Christi.
Ab anno, quo Saxones venerunt in Brittanniam et a Guorthigirno suscepti sunt, usque ad
Decium et Valerianum anni sunt sexaginta novem.
VI. CIVITATES BRITANNIAE
66a Haec sunt nomina omnium ciuitatum, quae sunt in tota Brittannia, quarum numerus est
xxviii.
1. Cair Guorthigirn.
2. Cair Guinntguic.
3. Cair Mincip.
4. Cair Ligualid.
5. Cair Meguaid.
6. Cair Colun.
7. Cair Ebrauc.
8. Cair Custoeint.
9. Cair Caratauc.
10. Cair Grauth.
11. Cair Maunguid.
12. Cair Lundem.
13. Cair Ceint.
14. Cair Guiragon.
15. Cair Peris.
16. Cair Daun.
17. Cair Legion.
18. Cair Guricon.
19. Cair Segeint.
20. Cair Legeion Guar Usic.
21. Cair Guent.
22. Cair Brithon.
23. Cair Lerion.
24. Cair Draitou.
25. Cair Pensa vel Coyt.
26. Cair Urnarc.
27. Cair Celemion.
28. Cair Luit Coyt.
VII. DE MIRABILIBVS BRITANNIAE
67 Primum miraculum est stagnum Lumonoy. in eo sunt insulae sexaginta et ibi habitant
homines et sexaginta rupibus ambitu et nidus aquilae in unaquaque rupe est et flumina
fluunt sexaginta in eo et non vadit ex eo ad mare nisi unum flumen, quod vocature Lemn.
Secundum miraculum ostium Trahannoni fluminis, quia in una unda instar montis ad sissam
tegit litora et recedit ut cetera maria.
Tertium miraculum stagnum calidum, quod est in regione Huich et muro ambitur ex latere
et lapide facto et in eo vadunt homines per omne tempus ad lavandum et unicuique, sicut
placuerit illi, lavacrum sic fiat sibi secundum voluntatem suam: si voluerit, lavacrum
frigidum erit, si calidum, calidum erit.
68 Quartum miraculum est: fontes in eadem inveniuntur de salo, a quibus fontibus sal
coquitur: inde diversa cibaria saliuntur et non prope sunt mari, sed de terra emergunt.
Aliud miraculum et Duorig Habren, id est duo reges Sabrinae. quando inundatntur mare ad
sissam in ostium Sabrinae, duo cumuli spumarum congregantur separatim et bellum faciunt
inter se in modum arietum et procedit unusquisque ad alterum et collidunt se ad invicem et
iterum secedit alter ab altero et iterum procedunt in unaquaque sissa. hoc faciunt ab
intio mundi usque in hodiernum diem.
69 Aliud miraculum est, id est Oper Linn Liuan. ostium fluminis illius fluit in Sabrina
et quando Sabrina inundatur ad sissam, et mare inundatur similiter in ostio supra dicti
fluminis et in stagno ostii recepitur in modum voraginis et mare non vadit sursum et est
litus iuxta flumen et quamdiu Sabrina inundatur ad sissam, istud litus non tegitur et
quando recedit mare et Sabrina, tunc stagnum Liuan eructat omne quod devoravit de mari et
litus istud tegitur et instar montis in una unda eructat et rumpit. et si fuerit exercitus
totius regionis, in qua est, et direxerit faciem contra undam, et exercitum trahit unda
per vim humore repletis vestibus et equi similiter trahuntur. si autem exercitus terga
versus fuerit contra eam, non nocet ei unda et quando recesserit mare, totum tunc litus,
quod unda tegit, retro denudatur et mare recedit ab ipso.
70 Est aliud mirabile in regione Cinlipiuc. est ibi fons nomine Finnaun Guur Helic; non
fluit rivus ex eo neque in eo. vadunt homines piscari ad fontem, alii vadunt in fontem ad
partem orientis et deducunt pisces ex ea parte, alii ad dextram, alii ad sinistram, ad
occidentamque, et trahuntur pisces ex ea parte. et aliud genus piscium trahitur ex omnibus
partibus. magnum mirabile pisces inveniri in fonte, dum non flumen fluit in eo neque ex
eo, et in eo inveniuntur quattuor genera piscium et non est de magnitudine neque de
profunditate. profunditas illius usque genua, viginti pedes sunt in logitudine et
latitudine, ripas altas habet ex omni parte.
Iuxta flumen, quod vocatur Guoy, poma inveniuntur super fraxinum in proclivo saltus,
qui est prope ostio fluminis.
Est aliud mirabile in regione quae vocatur Guent. est ibi fovea, a qua ventus inflat
per omne tempus sine intermissione, et quando non flat ventus in tempore aestatis, de illa
fovea incessanter flat, ut nemo possit sustinere neque ante foveae profunditatem. et
vocature nomen eius Vith Guint Brittannico sermone, Latine autem flatio venti. magnum
mirabile est ventus de terra flare.
71 Est aliud mirabile in Guyr altare, quod est in loco, qui dicitur Loyngarth, quod
nutu dei fulcitur. historia istius altaris melius mihi videtur narrare quam reticere.
factum est autem dum sanctus Iltutus orabat in spelunca, quae est iuxta mare, quod alluit
terram supra dicti loci, os autem speluncae ad mare est, et ecce navis navigabat ad se de
mari et duo viri navigantes eam et corpus sancti hominis erat cum illis in navi et altare
supra faciem eius, quod nutu dei fulciebatur et processit homo dei obviam illis et corpus
sancti hominis et altare inseparabiliter supra faciem sancti corporis stabat. et dixerunt
ad sanctum Iltutum: ille homo dei commendavit nobis, ut deduceremus illum ad te et
sepeliremus eum tecum et nomen eius non reveles ullo homini, ut non iurent per se homines.
et sepelierunt eum et post sepulturam illi duo viri reversi sunt ad navim et navigaverunt.
at ille sanctus Iltutus ecclesiam fundavit circa corpus sancti hominis et circa altare et
manet usque in hodiernum diem altare nutu dei fulctum. venit quidam regulus, ut proberet
portans virgam in manu sua; curavit eam circa altare et tenuit ambabus manibus virgam ex
utraque parte et traxit ad se et sic veritatem illius rei probavit et ille postea per
mensem integrum non vixit. alter vero sub altare aspexit et aciem oculorum eius amisit et
ante mensem integrum vitam finivit.
72 Est aliud mirabile in supra dicta regione Guent. est ibi fons iuxta vallum putei
Mouric et lignum in medio fontis et lavant homines manus suas cum faciebus suis et lignum
sub pedibus suis habent, quando lavant. nam et ago probavi et vidi. quando mare inundatur,
ad mallinam extenditu Sabrina super omnem maritimam et tegit et usque ad fontem producitur
et impletur fons de sissa Sabrinae et trahit lignum secum usque ad mare magnum et per
spatium trium dierum in mare invertitur et in quarto die in supra dicto fonte invenitur.
factum est autem, ut unus de rusticis sepeliret eum in terra ad probandum, et in quarto
die inventus est in fonte et ille rusticus, qui eum abscondidit et sepelivit, defunctus
est ante finem mensis.
73 Est aliud miraculum in region quae vocatur Ercing. habetur ibi sepulcrum iuxta
fontem, qui cognominatur Licat Anir, et viri nomen, qui sepultus est in tumulo, sic
vocabatur Anir: filius Arthuri militis erat et ipse occidit eum ibidem et sepelivit. et
veniunt homines ad mensurandum tumulum in longitudine aliquando sex pedes, aliquando
novem, aliquando duodecim, aliquando quidecim. in qua mensura metieris eum in ista vice,
iterum non invenies eum in una mensura, et ego solus probavi.
74 Est aliud mirabile in regione quae vocatur Cereticiaun. est ibi mons, quae
cognominatur Cruc Maur, et est sepulcrum in cacumine illius et omnis homo quicumque
venerit ad sepulcrum et extenderit se iuxta illus, quamvis brevis fuerit, in una
longitudine invenitur sepulcrum et homo, et si fuerit homo brevis et parvus, similiter et
longitudinem sepulcri iuxta staturam hominis invenitur. et si fuerit longus atque
procerus, etiam si fuisset in longitudine quattuor cubitorum, iuxta staturam uniuscuiusque
homini sic tumulus reperitur. et omni peregrinus taediosusque homo tres flectiones
flectaverit iuxta illud, non erit super se usque ad diem mortis suae et non gravabitur
iterum ullo taedio quam abisset solus in extremis finibus cosmi.
75 Primum miraculum est litus sine mari.
Secundum miraculum est ibi mons qui gyratur tribus vicibus in anno.
Tertium miraculum vadum est ibi: quando inundature mare et ipse inundatur, et quando
decrescit mare et ipse minuitur.
Qaurtum miraculum est lapis qui ambulat in nocturnis temporibus super vallem Citheinn,
et proiectus est olim in voragine Cereuus, qui est in medio pelagi quod vocature Mene, et
in crastino super ripam supra dictae vallis inventus est sine dubio.
76 Est ibi stagnum quod vocatur Luchlein, quattuor circulis ambitur. primo circulo
gronna stanni ambitur, secundo circulo gronna plumbi ambitur, tertio circulo gronna ferri
ambitur, quarto circulo gronna aeris ambitur, et in eo stagno multae margaritae
inveniuntur, quas ponunt reges in auribus suis.
Est aliud stagnum qui facit ligna durescere in lapides. homines autem fingunt ligna et
postquam formaverint, proiciunt in stagno, et manet in eo usque ad caput anni et in capite
anni lapis reperietur: et vocatur Luch Echach.
Incipit de signis et prodigiis et de quibusdam Hyberniae admirandis.
Plurima mira malum signantia signa futurum
sive bonum dederat clemens deus arbiter orbis,
ut terreret eos, quos illa videre volebat.
omnia pene loca, in quibus haec iam facta fuere,
tempora cuncta simul brevitas intacta reliquit.
tres simul in caelo visi sunt currere soles.
terribilem quedam tellus effuderat ignem.
maxima pars noctis fulgebat luce diei.
ecce lapis cecidit de caelo magnus in amne.
circulus et solem circundedit aureus altum.
agnus in Egypto mire fuit ore locutus.
bos loquitur Rome stimulanti voce prophetae:
copia farris erit vobis hominesque peribunt.
spicas turba hominum iam vidit in arbore natas.
panibus incisis sanguis quoque fluxit abunde
coram convivis, quos signum terruit illud.
bos peperit dudum multis cernentibus agnum.
armatas multis acies equitesque diebus
aere pugnantes crudeliter arma movere
ante quidem cives viderunt tempora belli.
natus equa fuerat totus homo tempore nostro
atque homine, hinnitum faciens quoque morise equini,
tam comedens faenum quam panem et caetera edebat.
natus erat duplex homo vivens tempore longo
quadrimanus, bipes atque biceps et pectore bino
atque duas animas unum ventremque gerebat.
quorundam pars posterior nova verba sonabat
tunc mirabiliter cantans modulamina quaedam.
vox avis audita est dicentis talia verba:
mane novo surgens dominum laudabo potentem.
his ita prodigiis signisque per omnia dictis
nunc quoque describam patriae miracula nostrae
nomine quae propria vocitatus Hibernia cunctis.
De rebus Hiberniae admirandis.
Finibus in nostris famosa est insula parva,
quae satis exanimes corruptos impedit esse
vel putridos tabo carnem sic efficit omnem.
illic cernit avum quisquam retinere figuram,
cuius ibi crescunt ungues simul atque capilli.
terraque nostra tenet stagnum quod continet istam
vim, qua lingua solent lapides mox esse sub undis
post tamen annorum ceu dicunt tempora septem.
Est aliud stagnum, cui fons quoque mirus adheret,
quinque pedum spatio tantum qui distat ab illo.
sive igitur crescat de largis ymbribus illud
seu nimio fervore magis decrescat, habebit
quinque pedum spatium semper distantia tantum.
Cernitur a multis alius fons more probatus
qui facit ut dicunt canos mox esse capillos.
Fons alius si tactus erit aut visus ab ullo,
efficit ingentes pluvias, quas fundere caelum
non cessat, si non oblatio sacra repellat.
Fons est, si verum, cernentis tempora signans:
nam salit eructans cum signans tempora longa,
at silet attestans cernentem mox moriturum.
Fons est dulcis aquae constans in vertice montis
more maris retinens accensum sive recessum.
Dicunt esse duos fontes contraria agentes:
alter namque nec est potatus, perpetrat alter,
non aufert vitam: neuter cognoscitur ullo
tangere non audent iccirco utrumque periti
Proximus esse mari modicus quoque fertur acervus.
iam lapidum quidam mirabile quique ministrat
non magis apparens fluctu retrahente marino vel retrorsum
quam solito cursu, quando mare littora replet
occultanto mari illic, quae magis alta videntur.
Est aliquid saxum mirabile: namque repente
si fuerat virga percussum, suscitat ymbres:
ilico tempestas oritur sequiturque caligo.
at ea temoria sedem rex quisque tenebat,
Scottorum fuerant ubi tres res maxime mire
non lapis atque puer parvus namque sepulchrum,
nam lapis ut fertur calcatus rege sonabat.
iam rugiens prolem genuit septemnis et ille
parvulus aclectus nominatur ab omnibus eque
quinque pedum spatio brevior non addidit unquam,
quem numerum fuerat qui non maiore minutus.
Illa nimis miranda quidam piscina, leprosos
quae facit intrantes omnes se illicque lavantes.
est tamen haec eadem non noxia parte sequente,
quae solito cursu petit ac sic intrat in ipsam.
inter utranque tamen partem distantia parva
esse pedum spatio binorum pene videtur.
Continet haec hominis cuiusdam terra sepulchrum
femineas turbas fallentis more doloso:
ille etenim numerum ingentem violavit carum.
fine tamen fuerat felici crimana deflens.
ergo modo mire mulier si viderit illud,
pedere vel ridere solet cernendo sepulchrum,
tormine iam resonat quod, si non rideat illa
De infantibus sanctum Patricium invocatibus
Ex utero matris quondam sunt ista locuti
infantes: nos sancte veni Patrici bene salva
De S [K]ie[nan] quodam
Sanctus in hac patria quidam vir nomine Kienan
permanet incorruptus, habens nunc integra menbra,
mortuus ante tamen quingentos circiter annos
eiusdem loci defuncti quique putrescunt.
De hominibus qui se vertunt in lupos
Sunt homines quidam Scottorum gentis habentes
miram naturam maiorum ab origine ductam:
quam cito, quando volunt, ipsos se vertere possunt
nequiter in formas lacerantum dente luporum,
unde videntur oves occidere sepe gementes.
sed sum clamor eos hominum seu cursus eorum
fustibus aut armis terret, fugiendo recurrunt.
cum tamen haec faciunt, sua corpora vera relinquunt.
atque suis mandant, ne quisquam moverit illa:
si sic eveniant, nec ad illa redire ualebunt.
si quid eos ledat, penetrent si vulnera queque,
vere in corporibus semper cernuntur eorum.
sic caro cruda herens in veri corporis ore
cernitur a sociis, quod nos miramus et omnes.
De homine decollato capite per vii annos vivente
Decollatus erat quidam languore doloris:
postea septenos fertur vixisse per annos:
guttere nanque miser poscebat aperto alimentum.
De muliere cum corpore a demonibus rapta
Haec res mira solet numeros celebrantibus addi.
vir bonus et verax aliquid mirabile vidit.
quodam nanque die volucres in flumine cernens
proitiens lapidem percussit vulnere cignum,
prendere quam cupiens tunc protinus ille cucurrit.
sed properante viro mire est ibi femina visa,
quam stupido visu ascipiens haec querit ab illa,
unde fuit, quid ei accidit aut quo tempore venit.
haec: infirma fui, inquit ei, et tunc proxima morti
atque putata meis sum, quod defuncta videbur.
demonibus sed rapta fui cum carne repente.
hanc vix credibilem rem tunc audivit ab illa,
quam secum ducens saciavit veste ciboque,
tradidit atque suis credentibus esse sepultam,
qui quod erat factum vix credere iam potuerunt.
De navi que visa est in aere
Rex fuit in theatro Scottorum tempore quodam
turbis cum variis, cum militibus ordine pulchris.
ecce repente vident decurrere in aere navim,
de qua post piscem tunc unus iecerat hastam,
quae ruit in terram, quam natans ille retraxit
ista quis auditurus
(reliqua pagina vacat)